| c. med. Sept. 46 Romae | |
| CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE | |
| Grata mihi vehementer est memoria nostri tua quam | 12.17.1.1 |
| significasti litteris; quam ut conserves, non quo de tua | |
| constantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo. | |
| Ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, | |
| quae, quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa | 5 |
| magis movent quam mea. Romae summum otium est, sed ita | |
| ut malis salubre aliquod et honestum negotium; quod spero | |
| fore. video id curae esse Caesari. | |
| Me <s>cito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et | 2.1 |
| licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem | |
| fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de | |
| optimo genere dicendi; in quo saepe suspicatus sum te | |
| a iudicio nostro, sic scilicet ut doctum hominem ab non | 5 |
| indocto, paulum dissidere. huic tu libro maxime velim ex | |
| animo, si minus, gratiae causa suffragere. dicam tuis ut eum, | |
| si velint, describant ad teque mittant. puto enim, etiam si | |
| rem minus probabis, tamen in ista solitudine quicquid a me | |
| profectum sit, iucundum tibi fore. | 10 |
| Quod mihi existimationem tuam dignitatemque com- | 3.1 |
| mendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, | |
| me, cum amori quem inter nos mutuum esse intellegam | |
| plurimum tribuam, tum de summo ingenio et de studiis tuis | |
| optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare ut | 5 |
| neminem tibi anteponam, comparem paucos. |