| ex. Sept. vel in. Oct. 46 | |
| CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE | |
| Quod extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi | 12.18.1.1 |
| ad id primum respondebo; animum adverti enim hoc vos | |
| magnos oratores facere non numquam. epistulas requiris | |
| meas; ego autem numquam, cum mihi denuntiatum esset | |
| a tuis ire aliquem, non dedi. | 5 |
| Quod mihi videor ex tuis litteris intellegere, te nihil com- | |
| missurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio | |
| qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum, | |
| id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem | |
| fecerunt tuae gratissimae mihi litterae; idque ut facias quam | 10 |
| saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et | |
| etiam quid acturus sis, valde te rogo. | |
| Etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo | |
| tempore me consolabar quod et in summum otium te ire | |
| arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere. | 15 |
| utrumque contra accidit; istic enim bellum est exortum, hic | 2.1 |
| pax consecuta, sed tamen eius modi pax in qua, si adesses, | |
| multa te non delectarent, ea tamen quae ne ipsum Caesarem | |
| quidem delectant. bellorum enim civilium ii semper exitus | |
| sunt ut non ea solum fiant quae velit victor sed etiam ut iis | 5 |
| mos gerendus sit quibus adiutoribus sit parta victoria. | |
| equidem sic iam obdurui ut ludis Caesaris nostri animo | |
| aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberi et | |
| Publi<l>i poemata. | |
| Nihil mihi tam deesse scito quam quicum haec familiariter | 10 |
| docteque rideam. is tu eris si quam primum veneris; quod ut | |
| facias non mea solum sed etiam tua interesse arbitror. |