| c. Dec. 46 | |
| CICERO CORNIFICIO S. | |
| Libentissime legi tuas litteras, in quibus iucundissimum mihi | 12.19.1.1 |
| fuit quod cognovi meas tibi redditas esse. non enim dubitabam | |
| quin eas libenter lecturus esses; verebar ut redderentur. | |
| Bellum quod est in Syria Syriamque provinciam tibi | |
| tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. eam rem tibi | 5 |
| volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus et | |
| industria et prudentia tua. sed de Parthici belli suspicione | 2.1 |
| quod scribis sane me commovit. quid enim copiarum haberes | |
| cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris | |
| cognovi. itaque opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum | |
| ad te legiones eae perducantur quas audio duci. quod si | 5 |
| paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti | |
| consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo | |
| tam diu tenuit quam diu in provincia Parthi fuerunt. | |
| Sed haec melius ex re et ex tempore constitues. mihi | 3.1 |
| quidem usque curae erit quid agas dum quid egeris sciero. | |
| litteras ad te numquam habui cui darem quin dederim; a te | |
| ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas ut me | |
| tuum sciant esse. | 5 |