| iv Non. Sept. 44(?) | |
| CICERO CORNIFICIO | |
| Gratae mihi tuae litterae, nisi quod Sinuessanum deversori- | 12.20.1.1 |
| olum contempsisti. quam quidem contumeliam villa pusilla | |
| iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris | |
| πάντα περὶ πάντων. sic igitur facies, meque amabis et | |
| scripto aliquo lacesses. ego enim respondere facilius possum | 5 |
| quam provocare. quod si, ut es, cessabis, lacessam, nec tua | |
| ignavia etiam <mihi> inertiam adferet. plura otiosus; haec | |
| cum essem in senatu exaravi. |