| 44 vel 43 | |
| CICERO CORNIFICIO | |
| C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, | 12.21.1.1 |
| negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione | |
| libera. eum velim rebus omnibus adiuves operamque des ut | |
| quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, | |
| quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo | 5 |
| idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non | |
| rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem; quod idem | |
| acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum. | |
| hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius | |
| dignitati reique, si me amas, consules. erit mihi gratissimum. | 10 |
| Da operam ut valeas. |