| post xiii Kal. Oct. 44(?) Romae | |
| CICERO CORNIFICIO S. | |
| Nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, collega | 12.22.1.1 |
| nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, | |
| contra arma verbis. at etiam de te contionatur, nec impune; | |
| nam sentiet quos lacessierit. ego autem acta ad te omnia | |
| arbitror perscribi ab aliis; a me futura debes cognoscere, | 5 |
| quorum quidem nunc est difficilis coniectura. | |
| Oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni nostrique | 2.1 |
| tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et | |
| loquitur fortiter; Hirtius noster tardius convalescit. quid | |
| futurum sit plane nescio; spes tamen una est aliquando | |
| populum Romanum maiorum similem fore. ego certe rei | 5 |
| publicae non deero et quicquid acciderit a quo mea culpa | |
| absit animo forti feram. illud profecto quoad potero: tuam | |
| famam et dignitatem tuebor. |