| c. xii Kal. Ian. 44 | |
| <CICERO CORNIFICIO S.> | |
| A. d. XIII Kal. Ian. senatus [aut] frequens mihi est adsensus | 12.22a.1.1 |
| cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de provinciis | |
| ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis | |
| nisi qui ex senatus consulto successisset. hoc ego cum rei | |
| publicae causa censui tum mehercule in primis retinendae | 5 |
| dignitatis tuae. quam ob rem te amoris nostri causa rogo, rei | |
| publicae causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua | |
| provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, | |
| qua nihil esse potest praestantius. vere tecum agam, ut | 2.1 |
| necessitudo nostra postulat: in Sempronio, si meis litteris | |
| obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses. | |
| sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est. fac ut | |
| provinciam retineas in potestate rei publicae. | 5 |
| Plura scripsissem nisi tui festinarent. itaque Chaerippo | |
| nostro me velim excuses. |