| c. vi Id. Oct. 44 | |
| <CICERO CORNIFICIO S.> | |
| Omnem condicionem imperi tui statumque provinciae mihi | 12.23.1.1 |
| demonstravit Tratorius. o multa intolerabilia locis omnibus! | |
| sed quo tua maior dignitas eo quae tibi acciderunt minus | |
| ferenda. neque enim quae tu propter magnitudinem et | |
| animi <et> ingeni moderate fers tibi ea non ulciscenda sunt, | 5 |
| etiam si non sunt dolenda. sed haec posterius. | |
| Rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio. quod ni ita | 2.1 |
| putarem, ipse perscriberem, in primisque Caesaris Octaviani | |
| conatum. de quo multitudini fictum ab Antonio crimen | |
| videtur, ut in pecuniam adulescentis impetum faceret; | |
| prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. | 5 |
| quid quaeris? magna spes est in eo; nihil est quod non existi- | |
| metur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, | |
| noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut cum inter- | |
| fectores suos domi comprenderit rem proferre non audeat. | |
| itaque a. d. VII Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam | 10 |
| legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare | |
| pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus | |
| nostris collocare. | |
| Habes formam rei publicae, si in castris potest esse res | 3.1 |
| publica. in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem | |
| per aetatem sanae et salvae rei publicae gustare potuisti. | |
| atque antehac quidem sperare saltem licebat; nunc etiam id | |
| ereptum est. quae enim est spes, cum in contione dicere | 5 |
| ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere | |
| quibus se salvo locus in civitate esse non posset? | |
| Equidem et haec et omnia quae homini accidere possunt | 4.1 |
| sic fero ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me | |
| non modo ab sollicitudine abducit sed etiam contra omnis | |
| fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciendum nec | |
| a quo culpa absit quicquam in malis numerandum. sed haec | 5 |
| tu melius. | |
| Tratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime | |
| in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque | |
| cognovi. | |
| Da operam ut valeas. hoc mihi gratius facere nihil potes. | 10 |