| ex. Ian. 43 | |
| <CICERO CORNIFICIO S.> | |
| Ego nullum locum praetermitto (nec enim debeo) non modo | 12.24.1.1 |
| laudandi tui sed ne ornandi quidem; sed mea studia erga te | |
| et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. | |
| te tamen hortor ut omni cura in rem publicam incumbas. | |
| hoc est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere | 5 |
| debes amplificandae dignitatis tuae. | |
| Sed hac de re alias ad te pluribus. cum enim haec | 2.1 |
| scribebam in exspectatione erant omnia. nondum legati | |
| redierant quos senatus non ad pacem deprecandam sed ad | |
| denuntiandum bellum miserat nisi legatorum nuntio | |
| paruisset. ego tamen, ut primum occasio data est meo | 5 |
| pristino more rem publicam defen<den>di, me principem | |
| senatui populoque Romano professus sum, nec, postea quam | |
| suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae | |
| salutis libertatisque communis. sed haec quoque te ex aliis | |
| malo. | 10 |