| 44 vel 43 | |
| <CICERO CORNIFICIO S.> | |
| Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, | 12.26.1.1 |
| heredes fecit similis sui: Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, | |
| C. Anneum, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, | |
| C. Rubellinum. ex eorum oratione intellexi gratiarum | |
| actione eos magis egere quam commendatione. tanta enim | 5 |
| liberalitate se tua usos praedicabant ut iis plus a te tributum | |
| intellegerem quam ego te auderem rogare. audebo tamen; | 2.1 |
| scio enim quantum ponderis mea commendatio sit habitura. | |
| qua re a te peto ut ad eam liberalitatem qua sine meis | |
| litteris usus es quam maximus his litteris cumulus accedat. | |
| Caput autem est meae commendationis ne patiare Erotem | 5 |
| Turium, Q. Turi libertum, ut adhuc fecit, hereditatem | |
| Turianam avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me | |
| commendatissimos. magnam ex eorum splendore et obser- | |
| vantia capies voluptatem. quod ut velis te vehementer etiam | |
| atque etiam rogo. | 10 |