| <CICERO CORNIFICIO S.> | |
| Sex. Aufidius et observantia qua me colit accedit ad proximos | 12.27.1.1 |
| et splendore equiti Romano nemini cedit. est autem ita | |
| temperatis moderatisque moribus ut summa severitas summa | |
| cum humanitate iungatur. cuius tibi negotia quae sunt in | |
| Africa ita commendo ut maiore studio magisve ex animo | 5 |
| commendare non possim. pergratum mihi feceris si dederis | |
| operam ut is intellegat meas apud te litteras maximum | |
| pondus habuisse. hoc te vehementer, mi Cornifici, rogo. |