| c. viii Kal. Apr. 43 Romae | |
| <CICERO CORNIFICIO S.> | |
| Adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas | 12.28.1.1 |
| dare debuisse. sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo | |
| viderere. metuisti igitur ne <nimis> gravis civis, ne nimis | |
| fortis, ne nimis te dignus viderere. | |
| Quod societatem rei publicae conservandae tibi mecum | 2.1 |
| a patre acceptam renovas gratum est; quae societas inter nos | |
| semper, mi Cornifici, manebit. gratum etiam illud, quod | |
| mihi tuo nomine gratias agendas non putas; nec enim id | |
| inter nos facere debemus. senatus saepius pro dignitate tua | 5 |
| appellaretur si absentibus consulibus umquam nisi ad rem | |
| novam cogeretur. itaque nec de HS <³⁰XX>³⁰ nec de HS DCC | |
| quicquam agi nunc per senatum potest. tibi autem ex senatus | |
| consulto imperandum mutuumve sumendum censeo. | |
| In re publica quid agatur credo te ex eorum litteris | 3.1 |
| cognoscere qui ad te acta debent perscribere. ego sum spe | |
| bona. consilio, cura, labore non desum, omnibus inimicis | |
| rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. res | |
| neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, | 5 |
| si culpa a quibusdam afuisset. |