| priore parte 43 | |
| CICERO CORNIFICIO SAL. | |
| Non modo tibi, cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem | 12.29.1.1 |
| in populo Romano arbitror esse cui sit ignota ea familiaritas | |
| quae mihi cum L. Lamia est. etenim magno theatro spectata | |
| est tum cum est ab A. Gabinio consule relegatus quod libere | |
| et fortiter salutem meam defendisset. nec ex eo amor inter | 5 |
| nos natus est, sed quod erat vetus et magnus, propterea | |
| nullum periculum pro me adire dubitavit. ad haec officia, | |
| vel merita potius, iucundissima consuetudo accedit, ut nullo | |
| prorsus plus homine delecter. | |
| Non puto te iam exspectare quibus eum tibi verbis | 10 |
| commendem. causa enim tanti amoris intellegis quae verba | |
| desideret. iis me omnibus usum putato. tantum velim | 2.1 |
| existimes, si negotia Lamiae, procuratores, libertos, familiam | |
| quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi | |
| futurum quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem | |
| familiarem meam. nec dubito quin sine mea commendatione, | 5 |
| quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius Lamiae causa | |
| studiose omnia facturus sis. quamquam erat nobis dictum te | |
| existimare alicui senatus consulto quod contra dignitatem | |
| tuam fieret scribendo Lamiam adfuisse; qui omnino con- | |
| sulibus illis numquam fuit ad scribendum; deinde omnia | 10 |
| tum falsa senatus consulta deferebantur. nisi forte etiam illi | |
| Semproniano senatus consulto me censes adfuisse, qui ne | |
| Romae quidem fui, ut tum de eo ad te scripsi re recenti. | |
| Sed haec hactenus. te, mi Cornifici, etiam atque etiam | 3.1 |
| rogo ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque ut | |
| intellegat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse. | |
| hoc mihi gratius facere nihil potes. | |
| Cura ut valeas. | 5 |