| c. v Id. Iun. 43 | |
| <CICERO CORNIFICIO S.> | |
| Itane? praeter litigatores nemo ad te meas litteras? multae | 12.30.1.1 |
| istae quidem; tu enim perfecisti ut nemo sine litteris meis | |
| tibi se commendatum putaret. sed quis umquam tuorum | |
| mihi dixit esse cui darem quin dederim? aut quid mi iucundius | |
| quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad | 5 |
| te aut tuas legere litteras? illud magis mihi solet esse | |
| molestum, tantis me impediri occupationibus ut ad te | |
| scribendi meo arbitratu facultas nulla detur. non enim te epi- | |
| stulis sed voluminibus lacesserem; quibus quidem me a te | |
| provocari oportebat. quamvis enim occupatus sis, oti tamen | 10 |
| plus habes; aut si ne tu quidem vacas, noli impudens esse nec | |
| mihi molestiam exhibere et a me litteras crebriores, cum tu | |
| mihi raro mittas, flagitare. nam cum antea distinebar | 2.1 |
| maximis occupationibus propterea quod omnibus curis mihi | |
| tuendam <rem publicam> putabam, tum hoc tempore multo | |
| distineor vehementius. ut enim gravius aegrotant ii qui, cum | |
| levati morbo videntur, in eum de integro inciderunt, sic | 5 |
| vehementius nos laboramus, qui profligato bello ac paene | |
| sublato renovatum bellum gerere conamur. | |
| Sed haec hactenus. tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas | 3.1 |
| non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut | |
| a te vinci possim aut officiis aut amore. non dubitabam | |
| equidem, verum tamen multo mihi notiorem amorem tuum | |
| efficit C<h>aerippus. o hominem semper illum quidem mihi | 5 |
| aptum, nunc vero etiam suavem! vultus mehercule tuos | |
| mihi expressit omnis, non solum animum ac verba pertulit. | |
| itaque noli vereri ne tibi suscensuerim quod eodem exemplo | |
| ad me quo ad ceteros. requisivi equidem proprias ad me | |
| unum litteras, sed neque vehementer et amanter. | 10 |
| De sumptu quem te in rem militarem facere et fecisse dicis | 4.1 |
| nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et orbus | |
| senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae | |
| publicae; quae conquiritur undique, ut optime meritis | |
| militibus promissa solvantur. quod quidem fieri sine tributo | 5 |
| posse non arbitror. | |
| De Attio Dionysio nihil puto esse, quoniam mihi nihil | 5.1 |
| dixit Tratorius. de P. Luccio nihil tibi concedo quo studiosior | |
| eius sis quam ego sum; est enim nobis necessarius. sed | |
| a magistris cum contenderem de proferendo die, probarunt | |
| mihi sese quo minus id facerent et compromisso et iure | 5 |
| iurando impediri. qua re veniendum arbitror Luccio. | |
| quamquam, si meis litteris obtemperavit, cum tu haec leges | |
| illum Romae esse oportebit. | |
| Ceteris de rebus maximeque de pecunia, cum Pansae | 6.1 |
| mortem ignorares, scripsisti quae per nos ab eo consequi te | |
| posse arbitrarere. quae te non fefellissent si viveret; nam te | |
| diligebat. post mortem autem eius quid fieri posset non | |
| videbamus. | 5 |
| De Venuleio, Latino, Horatio valde laudo. illud non | 7.1 |
| nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore | |
| ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim | |
| cum ignominia dignis non erant comparandi), eosque, | |
| ex senatus consulto si non decedunt, cogendos ut decedant | 5 |
| existimo. | |
| Haec fere ad eas litteras quas eodem exemplo binas accepi. | |
| de reliquo velim tibi persuadeas non esse mihi meam | |
| dignitatem tua cariorem. |