| ex. Iun. vel in. Quint. 51 Athenis | |
| M. CICERO S. D. C. MEMMIO | |
| Etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei | 13.1.1.1 |
| molestia an potius libenter te Athenis visurus essem, quod | |
| iniuria quam accepisti dolore me adficeret, sapientia tua qua | |
| fers iniuriam laetitia, tamen vidisse te mallem; nam quod est | |
| molestiae non sane multo levius est cum te non video, quod | 5 |
| esse potuit voluptatis certe, si vidissem te, plus fuisset. itaque | |
| non dubitabo dare operam ut te videam, cum id satis | |
| commode facere potero. interea quod per litteras et agi tecum | |
| et, ut arbitror, confici potest, agam nunc, ac te illud primum | 2.1 |
| rogabo, ne quid invitus mea causa facias, sed id quod mea | |
| intelleges multum, tua nullam in partem interesse ita mihi | |
| des si tibi ut id libenter facias ante persuaseris. | |
| Cum Patrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in | 5 |
| philosophia vehementer ab eo dissentio. sed et initio Romae, | |
| cum te quoque et tuos omnis observabat, me coluit in primis | |
| et nuper, cum ea quae voluit de suis commodis et praemiis | |
| consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum | |
| fere principem et iam a Phaedro, qui nobis cum pueri | 10 |
| essemus, ante quam Philonem cognovimus, valde ut philo- | |
| sophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et officiosus | |
| probabatur, traditus mihi commendatusque est. | |
| Is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset, uti te | 3.1 |
| sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri | |
| parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem | |
| quod aedificationis tuae consilium commendatione mea | |
| nolebam impediri. idem, ut veni Athenas, cum idem ut ad te | 5 |
| scriberem rogasset, ob eam causam impetravit quod te | |
| abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis amicos | |
| tuos. quod si ita est et si iam tua plane nihil interest, velim, | 4.1 |
| si qua offensiuncula facta est animi tui perversitate aliquorum | |
| (novi enim gentem illam), des te ad lenitatem vel propter | |
| summam <tuam> humanitatem vel etiam honoris mei causa. | |
| equidem, si quid ipse sentiam quaeris, nec cur ille tanto | 5 |
| opere contendat video nec cur tu repugnes, nisi tamen multo | |
| minus tibi concedi potest quam illi laborare sine causa. | |
| quamquam Patronis et orationem et causam tibi cognitam | |
| esse certo scio; honorem, officium, testamentorum ius, | |
| Epicuri auctoritatem, Phaedri obtestationem, sedem, domi- | 10 |
| cilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit. | |
| totam hominis vitam rationemque quam sequitur in | |
| philosophia derideamus licet si hanc eius contentionem | |
| volumus reprehendere. sed mehercules, quoniam illi cete- | |
| risque quos illa delectant non valde inimici sumus, nescio an | 15 |
| ignoscendum sit huic si tanto opere laborat; in quo etiam si | |
| peccat, magis ineptiis quam improbitate peccat. | |
| Sed ne plura (dicendum enim aliquando est), Pomponium | 5.1 |
| Atticum sic amo ut alterum fratrem. nihil est illo mihi nec | |
| carius nec iucundius. is (non quo sit ex istis; est enim omni | |
| liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem, | |
| valde Phaedrum amavit) sic a me hoc contendit, homo | 5 |
| minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil | |
| umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi | |
| possem etiam si aedificaturus esses. nunc vero, si audierit te | |
| aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse, | |
| non te in me illiberalem sed me in se neglegentem putabit. | 10 |
| quam ob rem peto a te ut scribas ad tuos posse tua voluntate | |
| decretum illud Areopagitarum, quem ὑπομνηματισμὸν illi | |
| vocant, tolli. | |
| Sed redeo ad prima. prius velim tibi persuadeas ut hoc mea | 6.1 |
| causa libenter facias quam ut facias. sic tamen habeto, si | |
| feceris quod rogo, fore mihi gratissimum. | |
| Vale. |