| incerto | |
| CICERO MEMMIO S. | |
| C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso | 13.2.1.1 |
| multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. peto | |
| igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, | |
| ut ei de habitatione accommodes. nam propter opera | |
| instituta multa multorum subitum est ei remigrare Kal. | 5 |
| Quint. impedior verecundia ne te pluribus verbis rogem; | |
| neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, | |
| eo sis animo quo ego essem si quid tu me rogares. mihi certe | |
| gratissimum feceris. |