| inter Nov. 46 et Quint. 45(?) | |
| M. CICERO S. D. Q. VALERIO Q. F. ORCAE LEGATO | |
| PRO PR. | |
| Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est. | 13.4.1.1 |
| magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi | |
| gratiam rettulerunt; nam nec in honoribus meis nec labori- | |
| bus umquam defuerunt. cum quibus si mihi nulla causa | |
| intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque | 5 |
| me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer ut | |
| eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam | |
| causam haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani | |
| temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate sub- | |
| terfugerunt, deinde quod summo studio populi Romani a me | 10 |
| in consulatu meo defensi sunt. cum <enim> tribuni pl. legem | 2.1 |
| iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui | |
| populoque Romano persuasi ut eos civis quibus Fortuna | |
| pepercisset, salvos esse vellent. hanc actionem meam C. | |
| Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit | 5 |
| agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in | |
| perpetuum liberavit, ut mihi dubium non sit quin is qui | |
| novas necessitudines adiungat vetera sua beneficia con- | |
| servari velit. quam ob rem est tuae prudentiae aut sequi | |
| eius auctoritatem cuius sectam atque imperium summa cum | 10 |
| tua dignitate secutus es aut certe illi integram omnem | |
| causam reservare. illud vero dubitare non debes quin tam | |
| grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo | |
| summo beneficio in perpetuum obligari velis. | |
| Sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te horter | 3.1 |
| et suadeam. reliqua sunt quae pertinent ad rogandum, ut | |
| non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam | |
| quod mihi opus sit me a te petere et rogare. gratissimum | |
| igitur mihi feceris si Volaterranos omnibus rebus integros | 5 |
| incolumisque esse volueris. eorum ego domicilia, sedes, rem, | |
| fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in | |
| nostra re publica civibus summo senatus populique Romani | |
| studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae, bonitatique | |
| commendo. | 10 |
| Si pro meis pristinis opibus facultatem mihi res hoc | 4.1 |
| tempore daret ut ita defendere possem Volaterranos quem ad | |
| modum consuevi tueri meos, nullum officium, nullum denique | |
| certamen, in quo illis prodesse possem, praetermitterem. sed | |
| quoniam apud te nihilo minus hoc tempore valere me confido | 5 |
| quam valuerim semper apud <bonos> omnis, pro nostra | |
| summa necessitudine parique inter nos et mutua benevolentia | |
| abs te peto ut ita de Volaterranis mereare ut existiment eum | |
| quasi divino consilio isti negotio praepositum esse apud quem | |
| unum nos eorum perpetui defensores plurimum valere | 10 |
| possemus. |