| CICERO S. D. Q. VALERIO LEG. PRO PR. | |
| Non moleste fero eam necessitudinem quae mihi tecum est | 13.5.1.1 |
| notam esse quam plurimis, neque tamen ob eam causam | |
| (quod tu optime existimare potes) te impedi<i> quo minus | |
| susceptum negotium pro tua fide et diligentia ex voluntate | |
| Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, | 5 |
| gerere possis. nam cum multi a me petant multa, quod de | |
| tua erga me voluntate non dubitent, non committo ut | |
| ambitione mea conturbem officium tuum. | |
| C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus. eius | 2.1 |
| et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et, cum iis | |
| qui similem iniuriam acceperant amissis omnibus fortunis | |
| reditus tamen in patriam voluntate omnium concedi | |
| videretur, adiutor incolumitatis fui. is habet in Volaterrano | 5 |
| possessionem, cum in eam tamquam e naufragio reliquias | |
| contulisset. hoc autem tempore eum Caesar in senatum | |
| legit; quem ordinem ille ista possessione amissa tueri vix | |
| potest. gravissimum autem est, cum superior factus sit | |
| ordine, inferiorem esse fortuna, minimeque convenit ex eo | 10 |
| agro qui Caesaris iussu dividatur eum moveri qui Caesaris | |
| beneficio senator sit. sed mihi minus libet multa de aequitate | 3.1 |
| rei scribere ne causa potius apud te valuisse videar quam | |
| gratia. quam ob rem te in maiorem modum rogo ut C. Curti | |
| rem meam putes esse; quicquid mea causa faceres, ut, id | |
| C. Curti causa cum feceris, existimes quod ille per me | 5 |
| habuerit id me habere abs te. hoc te vehementer etiam atque | |
| etiam rogo. |