| 56 vel 55 | |
| M. CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE PRO COS. | |
| S. v. b. e. v. | 13.6.1.1 |
| Credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum | |
| locutum esse cum te prosequerer paludatum et item postea | |
| pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius | |
| necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum | 5 |
| necessariorum. id tu pro tua summa erga me benevolentia | |
| perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanis- | |
| sime recepisti. | |
| Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice | 2.1 |
| quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit propterea | |
| quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis | |
| praeesset. itaque hoc eius officium quod adhibetur erga illos | |
| ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. | 5 |
| qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac | |
| tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum | |
| faciam ut notam apponam eam quae mihi tecum convenit, | |
| et simul significem de numero esse Cuspi amicorum. | |
| Sed hanc commendationem quam his litteris consignare | 3.1 |
| volui scito esse omnium gravissimam. nam P. Cuspius | |
| singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime | |
| L. Iulium commendarem. eius ego studio vix videor mihi | |
| satis facere posse si utar verbis iis quibus, cum diligentissime | 5 |
| quid agimus, uti solemus. nova quaedam postulat et putat | |
| me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus | |
| sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus | |
| commendationis. id quoniam adsequi non possum, tu re | |
| velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile | 10 |
| quiddam perfectum arbitretur. id facies si omne genus | 4.1 |
| liberalitatis quod et ab humanitate et potestate tua proficisci | |
| poterit non modo re sed etiam verbis, vultu denique, | |
| exprompseris; quae quantum in provincia valeant, vellem | |
| expertus essem, sed tamen suspicor. | 5 |
| Ipsum hominem quem tibi commendo perdignum esse tua | |
| amicitia non solum quia mihi Cuspius dicit credo, tametsi id | |
| satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominibus | |
| et amicis deligendis. | |
| Harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo | 5.1 |
| tibique, ut confido, gratias agam. ego quae te velle quaeque | |
| ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque | |
| curabo. | |
| Cura ut valeas. | 5 |