| inter Nov. 46 et Quint. 45(?) | |
| CICERO CLUVIO S. | |
| Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque | 13.7.1.1 |
| summa in me observantia ad me domum venisses, locutus | |
| sum tecum de agro vectigali municipi Atellani qui esset in | |
| Gallia, quantoque opere eius municipi causa laborarem tibi | |
| ostendi. post tuam autem profectionem cum et maxima res | 5 |
| municipi honestissimi mihique coniunctissimi et summum | |
| meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari | |
| existimavi me oportere ad te accuratius scribere, etsi non | |
| sum nescius et quae temporum ratio et quae tua potestas sit | |
| tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, | 10 |
| praeclare intellego. qua re a te tantum peto quantum et te | |
| facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror. | |
| Et primum velim existimes, quod res est, municipi fortunas | 2.1 |
| omnis in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc | |
| municipium maximis oneribus pressum summis adfectum | |
| esse difficultatibus. hoc etsi commune videtur esse cum | |
| multis, tamen mihi crede singularis huic municipio cala- | 5 |
| mitates accidisse; quas idcirco non commemoro ne de | |
| miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos | |
| nolo videar offendere. itaque, nisi magnam spem haberem | 3.1 |
| C. Caesari nos causam municipi probaturos, non erat causa | |
| cur a te hoc tempore aliquid contenderem; sed quia confido | |
| mihique persuasi illum et dignitatis municipi et aequitatis et | |
| etiam voluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te | 5 |
| non dubitavi contendere ut hanc causam illi integram | |
| conservares. | |
| Quod etsi nihilo minus a te peterem si nihil audivissem te | 4.1 |
| tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum | |
| postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis | |
| impetravisse; qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, | |
| tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis | 5 |
| necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim | |
| cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa | |
| laborent compluris necessarios. hoc me non sine causa | |
| facere neque aliqua levi ambitione commotum a te con- | |
| tendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi [arbitranti] | 10 |
| adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum; | |
| nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum | |
| meorum in quo non huius municipi studium in me exstiterit | |
| singulare. | |
| Quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa | 5.1 |
| coniunctione proque tua in me perpetua et maxima bene- | |
| volentia maiorem in modum peto atque contendo ut, cum | |
| fortunas agi eius municipi intellegas quod sit mihi neces- | |
| situdine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des; | 5 |
| quod erit huius modi ut, si a Caesare quod speramus | |
| impetrarimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus, | |
| sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te data sit | |
| opera ut impetraremus. hoc cum mihi gratissimum feceris | |
| tum viros optimos, homines honestissimos eosdemque | 10 |
| gratissimos et tua necessitudine dignissimos summo beneficio | |
| in perpetuum tibi tuisque devinxeris. |