| M. CICERO M. RUTILIO S. | |
| Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga | 13.8.1.1 |
| me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere | |
| quod mihi petendum esset. | |
| P. Sestium quanti faciam ipse optime scio; quanti autem | |
| facere debeam et tu et omnes homines sciunt. is cum ex aliis | 5 |
| te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te | |
| quam accuratissime scriberem de re C. Albani senatoris, | |
| cuius ex f[am]ilia natus est L. Sestius, optimus adulescens, | |
| filius P. Sesti. hoc idcirco scripsi ut intellegeres non solum me | |
| pro P. Sestio laborare debere sed Sestium etiam pro Albanio. | 10 |
| Res autem est haec: a M. Laberio C. Albanius praedia | 2.1 |
| in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a | |
| Caesare de bonis Plotianis. ea si dicam non esse e re publica | |
| dividi, docere te videar, non rogare. sed tamen, cum Caesar | |
| Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit quo | 5 |
| firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae | |
| ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus | |
| esse poterit auctoritas? | |
| Sed hoc quale sit tu pro tua prudentia considerabis. ego | 3.1 |
| te plane rogo, atque ita ut maiore studio, iustiore de causa, | |
| magis ex animo rogare nihil possim, ut Albanio parcas, praedia | |
| Laberiana ne attingas. magna me adfeceris non modo laetitia | |
| sed etiam quodam modo gloria si P. Sestius homini maxime | 5 |
| necessario satis fecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo. | |
| quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo; maius | |
| mihi dare beneficium nullum potes. id mihi intelleges esse | |
| gratissimum. |