| De tempore vide comm. De loco vide comm. | |
| CICERO CRASSIPEDI S. | |
| Quamquam tibi praesens commendavi ut potui diligentissime | 13.9.1.1 |
| socios Bithyniae teque cum mea commendatione tum etiam | |
| tua sponte intellexi cupere ei societati quibuscumque rebus | |
| posse<s> commodare, tamen, cum ii quorum res agitur magni | |
| sua interesse arbitrarentur me etiam per litteras declarare | 5 |
| tibi qua essem erga ipsos voluntate, non dubitavi haec ad te | |
| scribere. | |
| Volo enim te existimare me, cum universo ordini publi- | 2.1 |
| canorum semper libentissime tribuerim idque magnis eius | |
| ordinis erga me meritis facere debuerim, tum in primis | |
| amicum esse huic Bithynicae societati, quae societas [ordine] | |
| ipso hominum genere pars est maxima civitatis (constat enim | 5 |
| ex ceteris societatibus); et casu permulti sunt in ea societate | |
| valde mihi familiares in primisque is cuius praecipuum | |
| officium agitur hoc tempore, P. Rupilius P. f. Men., qui est | |
| magister in ea societate. | |
| Quae cum ita sint, in maiorem modum a te peto Cn. | 3.1 |
| Pupium, qui est in operis eius societatis, omnibus tuis | |
| officiis atque omni liberalitate tueare, curesque ut eius | |
| operae, quod tibi facile factu est, quam gratissimae sint | |
| sociis, remque et utilitatem sociorum, cuius rei quantam | 5 |
| potestatem quaestor habeat non sum ignarus, per te quam | |
| maxime defensam et auctam velis. id cum mihi gratissimum | |
| feceris tum illud tibi expertus promitto et spondeo, te | |
| socios Bithyniae, si iis commodaris, memores esse et gratos | |
| cogniturum. | 10 |