| 46 | |
| CICERO BRUTO S. | |
| Cum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, com- | 13.10.1.1 |
| mendatione egere eum non putabam; satis enim commen- | |
| datum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te | |
| non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum neces- | |
| situdini proximam voluit esse. sed cum sibi ita persuasisset | 5 |
| ipse, meas de se accurate scriptas litteras maximum apud te | |
| pondus habituras, a meque contenderet ut quam diligentis- | |
| sime scriberem, malui facere quod meus familiaris tanti sua | |
| interesse arbitraretur. | |
| Ut igitur debere me facere hoc intellegas, cum primum | 2.1 |
| M. Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit; | |
| deinde, ut se corroboravit, duae causae accesserunt quae | |
| meam in illum benevolentiam augerent: una, quod versa- | |
| batur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime | 5 |
| delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria; | |
| deinde, quod mature se contulit in societates publicorum; | |
| quod quidem nollem, maximis enim damnis adfectus est. sed | |
| tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi fecit | |
| amicitiam nostram firmiorem. deinde versatus in utrisque | 10 |
| subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commu- | |
| tationem rei publicae petitioni sese dedit honoremque | |
| honestissimum existimavit fructum laboris sui. his autem | 3.1 |
| temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus | |
| ad Caesarem est; qua in re et amorem eius in suscipiendo | |
| negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem. | |
| Videor mihi, cum separatim de probitate eius et mori- | 5 |
| bus dicturus fuissem si prius causam cur eum tanto opere | |
| diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis | |
| etiam de probitate dixisse. sed tamen separatim promitto | |
| in meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui. nam et | |
| modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate | 10 |
| omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque | |
| industriae. | |
| Neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, cum bene | 4.1 |
| cognoris, iudicanda sunt. sed tamen in omnibus novis | |
| coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua | |
| commendatione quasi amicitiae fores aperiantur. quod ego | |
| his litteris efficere volui. etsi id ipsa per se necessitudo | 5 |
| quaesturae effecisse debet; sed tamen nihilo infirmius illud | |
| hoc addito. cura igitur, si me tanti facis quanti et Varro | |
| existimat et ipse sentio, ut quam primum intellegam hanc | |
| meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse | |
| quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim. | 10 |