| CICERO BRUTO S. | |
| Quia semper animadverti studiose te operam dare ut ne | 13.11.1.1 |
| quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito quin | |
| scias non solum cuius municipi sim sed etiam quam dili- | |
| genter soleam meos municipes Arpinatis tueri. quorum | |
| quidem omnia commoda omnisque facultates, quibus et | 5 |
| sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque | |
| communium tueri possi<n>t, consistunt in iis vectigalibus | |
| quae habent in provincia Gallia. ad ea visenda pecuniasque | |
| quae a colonis debentur exigendas totamque rem et cogno- | |
| scendam et administrandam legatos equites Romanos misi- | 10 |
| mus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., Q. Mamercium | |
| Q. f. | |
| Peto a te in maiorem modum pro nostra necessitudine ut | 2.1 |
| tibi ea res curae sit operamque des ut per te quam com- | |
| modissime negotium municipi administretur quam pri- | |
| mumque conficiatur, ipsosque quorum nomina scripsi ut | |
| quam honorificentissime pro tua natura et quam liberalissime | 5 |
| tractes. bonos viros ad tuam necessitudinem adiunxeris | 3.1 |
| municipiumque gratissimum beneficio tuo devinxeris, mihi | |
| vero eo etiam gratius feceris quod cum semper tueri municipes | |
| meos consuevi tum hic annus praecipue ad meam curam | |
| officiumque pertinet. nam constituendi municipi causa hoc | 5 |
| anno aedilem filium meum fieri volui et fratris filium et | |
| M. Caesium, hominem mihi maxime necessarium. is enim | |
| magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari solet. | |
| quos cohonestaris in primisque me si res publica municipi tuo | |
| studio diligentia bene administrata erit. quod ut facias te | 10 |
| vehementer etiam atque etiam rogo. |