| CICERO BRUTO S. | |
| Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpina- | 13.12.1.1 |
| tium ut potui diligentissime; hac separatim Q. Fufidium, | |
| quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius com- | |
| mendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam sed | |
| ut hanc addam. nam et privignus est M. Caesi, mei maxime | 5 |
| et familiaris et necessari, et fuit in Cilicia mecum tribunus | |
| militum; quo in munere ita se tractavit ut accepisse ab eo | |
| beneficium viderer, non dedisse. est praeterea, quod apud te | 2.1 |
| valet plurimum, a nostris studiis non abhorrens. qua re | |
| velim eum quam liberalissime complectare operamque des | |
| ut in ea legatione quam suscepit contra suum commodum | |
| secutus auctoritatem meam quam maxime eius excellat | 5 |
| industria. vult enim, id quod optimo cuique natura tributum | |
| est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, | |
| tum a municipio consequi. quod ei continget si hac mea | |
| commendatione tuum erga se studium erit consecutus. |