| CICERO BRUTO S. | |
| L. Titio Strabone, equite Romano in primis honesto et | 13.14.1.1 |
| ornato, familiarissime utor. omnia mihi cum eo intercedunt | |
| iura summae necessitudinis. huic in tua provincia pecuniam | |
| debet P. Cornelius. ea res a Volcacio, qui Romae ius dicit, | |
| reiecta in Galliam est. | 5 |
| Peto a te, hoc diligentius quam si mea res esset quo est | 2.1 |
| honestius de amicorum pecunia laborare quam de sua, ut | |
| negotium conficiendum cures, ipse suscipias transigas, | |
| operamque des, quoad tibi aequum et rectum videbitur, ut | |
| quam commodissima condicione libertus Strabonis, qui eius | 5 |
| rei causa missus est, negotium conficiat ad nummosque | |
| perveniat. id et mihi gratissimum erit et tu ipse L. Titium | |
| cognosces amicitia tua dignissimum. quod ut tibi curae sit, | |
| ut omnia solent esse quae me velle scis, te vehementer etiam | |
| atque etiam rogo. | 10 |