| c. Mai.(?) 45 | |
| CICERO CAESARI IMP. S. | |
| Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiaris- | 13.15.1.1 |
| simi, viri optimi, filium. quem cum adulescentem ipsum | |
| propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem | |
| erga me singularem mirifice diligo tum patrem eius re doctus | |
| intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. em hic ille | 5 |
| est de illis maxime qui irridere atque obiurgare me solitus | |
| est quod me non tecum, praesertim cum abs te honori- | |
| ficentissime invitarer, coniungerem. | |
| 'ἀλλ’ ἐμὸν οὔ ποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεν.' | |
| audiebam enim nostros proceres clamitantis | 10 |
| 'ἄλκιμος ἔσσ’, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων ἐῢ εἴπῃ.' | |
| 'ὣς φάτο, τὸν δ’ ἄχεος νεφέλη ἐκάλυψε μέλαινα.' | |
| Sed tamen idem me consolatur etiam. hominem <enim> | 2.1 |
| perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita | |
| loquuntur: | |
| 'μὴ μὰν ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς ἀπολοίμην, | |
| ἀλλὰ μέγα ῥέξας τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.' | 5 |
| sed me minus iam movent, ut vides. itaque ab Homeri | |
| magniloquentia confero me ad vera praecepta Εὐριπίδου: | |
| 'μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός.' | |
| quem versum senex Precilius laudat egregie et ait posse | |
| eundem et 'ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω' videre et tamen nihilo | 10 |
| minus | |
| 'αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων.' | |
| Sed ut redeam ad id unde coepi, vehementer mihi gratum | 3.1 |
| feceris si hunc adulescentem humanitate tua, quae est | |
| singularis, comprehenderis et ad id quod ipsorum Preciliorum | |
| causa te velle arbitror addideris cumulum commendationis | |
| meae. genere novo sum litterarum ad te usus ut intellegeres | 5 |
| non vulgarem esse commendationem. |