| ex. 45 vel in. 44 Romae(?) | |
| CICERO CAESARI S. | |
| P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum | 13.16.1.1 |
| et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum | |
| optime existimare coepi [ex] iis iudiciis quae de eo feceras | |
| cognitis. eius libertum Apollonium iam tum equidem cum | |
| ille viveret et magni faciebam et probabam. erat enim et | 5 |
| studiosus Crassi et ad eius optima studia vehementer aptus; | |
| itaque ab eo admodum diligebatur. post mortem autem | 2.1 |
| Crassi eo mihi etiam dignior visus est quem in fidem atque | |
| amicitiam meam reciperem quod eos a se observandos et | |
| colendos putabat quos ille dilexisset et quibus carus fuisset. | |
| itaque et ad me in Ciliciam venit multisque in rebus mihi | 5 |
| magno usui fuit et fides eius et prudentia et, ut opinor, tibi | |
| in Alexandrino bello, quantum studio et fidelitate consequi | |
| potuit, non defuit. | |
| Quod cum speraret te quoque ita existimare, in Hispaniam | 3.1 |
| ad te maxime ille quidem suo consilio sed etiam me auctore | |
| est profectus. cui ego commendationem non sum pollicitus, | |
| non quin eam valituram apud te arbitrarer, sed neque egere | |
| mihi commendatione videbatur, qui et in bello tecum fuisset | 5 |
| et propter memoriam Crassi de tuis unus esset, et, si uti | |
| commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id | |
| consequi posse; testimonium mei de eo iudici, quod et ipse | |
| magni aestimabat et ego apud te valere eram expertus, ei | |
| libenter dedi. | 10 |
| Doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis deditum, | 4.1 |
| idque a puero. nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine | |
| meo iudicio eruditissimo, multum a puero fuit. nunc autem | |
| incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare | |
| cupiebat. posse arbitror; valet ingenio, habet usum, iam | 5 |
| pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere | |
| immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. | |
| Habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius | |
| multo pro tua singulari prudentia iudicabis. et tamen, quod | |
| negaveram, commendo tibi eum. quicquid ei commodaveris, | 10 |
| erit id mihi maiorem in modum gratum. |