| 46 | |
| CICERO S. D. SER. SULPICIO | |
| M'. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis | 13.17.1.1 |
| a me diligitur. nam et amicitia pervetus mihi cum eo est, ut | |
| primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens | |
| antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota | |
| mihi patuit; qua, si opus fuisset, tam essem usus quam mea. | 5 |
| maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris | |
| cuiusdam necessitudinis quod est Attici nostri familiarissimus | |
| eumque unum praeter ceteros observat ac diligit. | |
| Quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio | 2.1 |
| facere serius. ea est enim humanitate et observantia ut eum | |
| tibi iam ipsum per se commendatum putem. quod tamen si | |
| ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem, si | |
| quam in illum ante has meas litteras contulisti, quam | 5 |
| maximus po<te>st <m>ea commendatione cumulus accedat. | |
| sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit | 3.1 |
| aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur | |
| maioris commendationis indigeat, sic tibi eum commendo ut | |
| neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis | |
| commendare possim, faciamque id quod debent facere ii qui | 5 |
| religiose et sine ambitione commendant: spondebo enim | |
| tibi, vel potius spondeo in meque recipio, eos esse M'. Curi | |
| mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem ut | |
| eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi | |
| sit cognitus, dignum sis existimaturus. mihi certe gratissimum | 10 |
| feceris si intellexero has litteras tantum quantum scribens | |
| confidebam apud te pondus habuisse. |