| 46 vel 45 | |
| CICERO SERVIO S. | |
| Non concedam ut Attico nostro, quem elatum laetitia vidi, | 13.18.1.1 |
| iucundiores tuae suavissime ad eum et humanissime scriptae | |
| litterae fuerint quam mihi. nam etsi utrique nostrum prope | |
| aeque gratae erant, tamen ego admirabar magis te, qui si | |
| rogatus aut certe admonitus liberaliter Attico respondisses | 5 |
| <gratum mihi fecisses>, quod tamen dubium nobis quin ita | |
| futurum fuerit non erat, ultro ad eum scripsisse eique nec | |
| opinanti voluntatem tuam tantam per litteras detulisse. de | |
| quo non modo rogare te ut eo studiosius mea quoque causa | |
| facias non debeo (nihil enim cumulatius fieri potest quam | 10 |
| polliceris) sed ne gratias quidem agere, quod tu et ipsius | |
| causa et tua sponte feceris; illud tamen dicam, mihi id quod | 2.1 |
| fecisti esse gratissimum. tale enim tuum iudicium de homine | |
| eo quem ego unice diligo non potest mihi non summe esse | |
| iucundum; quod cum ita sit, esse gratum necesse est. | |
| Sed tamen, quoniam mihi pro coniunctione nostra vel | 5 |
| peccare apud te in scribendo licet, utrumque eorum quae | |
| negavi mihi facienda esse faciam. nam et ad id quod Attici | |
| causa te ostendisti esse facturum tantum velim addas | |
| quantum ex nostro amore accessionis fieri potest et, quod | |
| modo verebar tibi gratias agere, nunc plane ago teque ita | 10 |
| existimare volo, quibuscumque officiis in Epiroticis reli- | |
| quisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum | |
| fore. |