| CICERO SERVIO S. | |
| Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium vetus, quam | 13.19.1.1 |
| ego necessitudinem sancte colendam puto; sed ea causa | |
| etiam cum aliis compluribus, familiaritas tanta nullo cum | |
| hospite, et ea cum officiis eius multis tum etiam consuetudine | |
| cottidiana sic est aucta ut nihil sit familiaritate nostra | 5 |
| coniunctius. is cum Romae annum prope ita fuisset ut mecum | |
| viveret, etsi eramus in magna spe te meis litteris com- | |
| mendationeque diligentissime facturum, id quod fecisti, ut | |
| eius rem et fortunas absentis tuerere, tamen, quod in unius | |
| potestate erant omnia et quod Lyso fuerat in nostra causa | 10 |
| nostrisque praesidiis, cottidie aliquid timebamus. effectum | |
| tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque | |
| hospitum studio ut omnia quae vellemus a Caesare im- | |
| petrarentur, quod intelleges ex iis litteris quas Caesar ad te | |
| dedit. | 15 |
| Nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra | 2.1 |
| commendatione quasi adepti iam omnia sed eo vehementius | |
| a te contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque | |
| tuam recipias. cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus | |
| verentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi | 5 |
| posses; explorata vero eius incolumitate omnia a te studio | |
| summo, <summa> cura peto. quae ne singula enumerem, | |
| totam tibi domum commendo, in his adulescentem filium | |
| eius, quem C. Maenius Gemellus, cliens meus, cum in | |
| calamitate exsili sui Patrensis civis factus esset, Patrensium | 10 |
| legibus adoptavit, ut eius ipsius hereditatis ius causamque | |
| tueare. | |
| Caput illud est ut Lysonem, quem ego virum optimum | 3.1 |
| gratissimumque cognovi, recipias in necessitudinem tuam. | |
| quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo ceterisque | |
| postea commendando idem quod ego sis iudici et voluntatis | |
| habiturus. quod cum fieri vehementer studeo tum etiam | 5 |
| illud vereor, ne, si minus cumulate videbere fecisse aliquid | |
| eius causa, me ille neglegenter scripsisse putet, non te | |
| oblitum mei. quanti enim me faceres cum ex sermonibus | |
| cottidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere. |