| CICERO SERVIO S. | |
| M. Aemilius Avia<nia>nus ab ineunte adulescentia me | 13.21.1.1 |
| observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum perhumanus | |
| et in omni genere offici diligen[du]s. quem si arbitrarer esse | |
| Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc ubi ego reliqui, | |
| Cibyrae, commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo | 5 |
| scribere. perficeret enim ipse profecto suis moribus suaque | |
| humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur | |
| abs te non minus quam et a me et a ceteris suis familiaribus. | |
| sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem | 2.1 |
| modum domum eius, quae est Sicyone, remque familiarem, | |
| maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem | |
| quidem tibi etiam suo nomine commendo. nam cum | |
| propterea mihi est probatus quod est in patronum suum | 5 |
| officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna | |
| officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter | |
| benevoleque praesto fuit ut si a me manumissus esset. itaque | |
| peto a te ut eum Hammonium et in patroni eius negotio sic | |
| tueare ut eius procuratorem quem tibi commendo et ipsum | 10 |
| suo nomine diligas habeasque in numero tuorum. hominem | |
| pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te | |
| diligatur. | |
| Vale. |