| CICERO SERVIO S. | |
| T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo. | 13.22.1.1 |
| nam et semper me coluit diligentissimeque observavit et | |
| a studiis nostris non abhorret. accedit eo quod Varro Murena | |
| magno opere eius causa vult omnia; qui ita existimavit, etsi | |
| suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde | 5 |
| confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis | |
| fore. me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis | |
| studium commovit ut ad te quam accuratissime scriberem. | |
| Gratissimum igitur mihi feceris si huic commendationi | 2.1 |
| meae tantum tribueris quantum cui tribuisti plurimum, id | |
| est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus | |
| honeste ac pro tua dignitate poteris, iuveris atque ornaveris; | |
| ex ipsiusque praeterea gratissimis et humanissimis moribus | 5 |
| confirmo tibi te eum quem soles fructum a bonorum virorum | |
| officiis exspectare esse capturum. |