| CICERO SERVIO S. | |
| L. Cossinio, amico et tribuli meo, valde familiariter utor. | 13.23.1.1 |
| nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et Atticus | |
| noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem | |
| fecit. itaque tota Cossini domus me diligit in primisque | |
| libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et | 5 |
| patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus. | |
| hunc tibi ita commendo ut, si meus libertus esset eodemque | 2.1 |
| apud me loco esset quo [et] est apud suum patronum, maiore | |
| studio commendare non possem. qua re pergratum mihi | |
| feceris si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod | |
| sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris. id et | 5 |
| mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum; | |
| hominem enim summa probitate humanitate observantiaque | |
| cognosces. |