| CICERO SERVIO S. | |
| Cum antea capiebam ex officio meo voluptatem quod memi- | 13.24.1.1 |
| neram quam tibi diligenter Lysonem, hospitem et familiarem | |
| meum, commendassem, tum vero, postea quam ex litteris | |
| eius cognovi tibi eum falso suspectum fuisse, vehementissime | |
| laetatus sum me tam diligentem in eo commendando fuisse. | 5 |
| ita enim scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo | |
| adiumento fuisse, quod ad te delatum diceret sese contra | |
| dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse. de quo | 2.1 |
| etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit | |
| esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, | |
| cum tantum litterae meae potuerunt ut iis lectis omnem | |
| offensionem suspicionis quam habueras de Lysone deponeres; | 5 |
| deinde credas mihi adfirmanti velim me hoc non pro Lysone | |
| magis quam pro omnibus scribere, hominem esse neminem | |
| qui umquam mentionem tui sine tua summa laude fecerit. | |
| Lyso vero, cum mecum prope cottidie esset unaque viveret, | |
| non solum quia libenter me audire arbitrabatur sed quia | 10 |
| libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta | |
| laudabat. | |
| Quapropter, etsi a te ita tractatur ut iam non desideret | 3.1 |
| commendationem meam unisque se litteris meis omnia con- | |
| secutum putet, tamen a te peto in maiorem modum ut eum | |
| etiam atque etiam tuis officiis liberalitate complectare. | |
| scriberem ad te qualis vir esset, ut superioribus litteris | 5 |
| feceram, nisi eum iam per se ipsum tibi satis esse notum | |
| arbitrarer. |