| 46 | |
| CICERO SERVIO S. | |
| L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est quod | 13.26.1.1 |
| mihi quaestor fuit; sed hanc causam, quam ego, ut a maiori- | |
| bus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate | |
| sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec | |
| libentius. | 5 |
| Is, quamquam confidere videbatur te sua causa quae | |
| honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen | |
| speravit apud te meas quoque litteras <pondus habituras>. | |
| id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine | |
| saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta | 10 |
| coniunctio. | |
| Peto igitur a te, tanto scilicet studio quanto intellegis | 2.1 |
| debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam | |
| familiari, ut eius negotia quae sunt in Achaia ex eo quod heres | |
| est M. Mindio, fratri suo, qui Eli<de> negotiatus est, explices | |
| et expedias cum iure et potestate quam habes tum etiam | 5 |
| auctoritate et consilio tuo. sic enim praescripsimus iis quibus | |
| ea negotia mandavimus, ut omnibus in rebus quae in | |
| aliquam controversiam vocarentur te arbitro et, quod com- | |
| modo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur. id ut honoris | |
| mei causa suscipias vehementer te etiam atque etiam rogo. | 10 |
| Illud praeterea, si non alienum tua dignitate putabis esse, | 3.1 |
| feceris mihi pergratum, si qui difficiliores erunt, ut rem sine | |
| controversia confici nolint, si eos, quoniam cum senatore res | |
| est, Romam reieceris. quod quo minore dubitatione facere | |
| possis, litteras ad te a M. Lepido consule, non quae te aliquid | 5 |
| iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur) | |
| sed quodam modo quasi commendaticias, sumpsimus. | |
| Scriberem quam id beneficium bene apud Mescinium | 4.1 |
| positurus esses nisi et te scire confiderem et mihi peterem. | |
| sic enim velim existimes, non minus me de illius re laborare | |
| quam ipsum de sua. sed cum illum studeo quam facillime ad | |
| suum pervenire tum illud laboro, ut non minimum hac mea | 5 |
| commendatione se consecutum arbitretur. |