| 46 vel 45 | |
| CICERO SERVIO S. | |
| Licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras | 13.27.1.1 |
| mittam, cum gratias agam quod meas commendationes tam | |
| diligenter observes, quod feci in aliis et faciam, ut video, | |
| saepius; sed tamen non parcam operae et, ut vo<s so>letis | |
| in formulis, sic ego in epistulis 'de eadem re alio modo'. | 5 |
| C. Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per | 2.1 |
| litteras egit et suo et Aemili Avianiani, patroni sui, nomine: | |
| nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se | |
| praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui. id mihi | |
| cum iucundum est eorum causa quos tibi ego summa | 5 |
| necessitudine et summa coniunctione adductus commenda- | |
| veram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis | |
| atque intimis maxime necessarius, homo et magnis meis | |
| beneficiis devinctus et prope omnium qui mihi debere aliquid | |
| videntur gratissimus, tum multo iucundius te esse in me tali | 10 |
| voluntate ut plus prosis amicis meis quam ego praesens | |
| fortasse prodessem, credo, quod magis ego dubitarem quid | |
| illorum causa facerem quam tu quid mea. | |
| Sed hoc non dubito, quin existimes mihi esse gratum. illud | 3.1 |
| te rogo, ut illos quoque gratos esse homines putes; quod ita | |
| esse tibi promitto atque confirmo. qua re velim quicquid | |
| habent negoti des operam, quod commodo tuo fiat, ut te | |
| obtinente Achaiam conficiant. | 5 |
| Ego cum tuo Servio iucundissime et coniunctissime vivo | 4.1 |
| magnamque cum ex ingenio eius singularique studio tum | |
| ex virtute et probitate voluptatem capio. |