| CICERO SERVIO S. | |
| Etsi libenter petere a te soleo si quid opus est meorum | 13.28.1.1 |
| cuipiam, tamen multo libentius gratias tibi ago, cum fecisti | |
| aliquid commendatione mea, quod semper facis. incredibile | |
| est enim quas mihi gratias omnes agant etiam mediocriter | |
| a me tibi commendati. quae mihi omnia grata, sed de | 5 |
| L. Mescinio gratissimum. sic enim est mecum locutus te, ut | |
| meas litteras legeris, statim procuratoribus suis pollicitum | |
| esse omnia, multo vero plura et maiora fecisse. id igitur | |
| (puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse) velim | |
| existimes mihi te fecisse gratissimum. quod quidem hoc | 2.1 |
| vehementius laetor quod ex ipso Mescinio te video magnam | |
| capturum voluptatem; est enim in eo cum virtus et probitas | |
| et summum officium summaque observantia tum studia illa | |
| nostra quibus antea delectabamur, nunc etiam vivimus. quod | 5 |
| reliquum est, velim augeas tua in eum beneficia omnibus | |
| rebus quae te erunt dignae; sed <sunt> duo quae te nomi- | |
| natim rogo: primum ut, si quid satis dandum erit amplius eo | |
| nomine non peti, cures ut satis detur fide mea; deinde, cum | |
| fere consistat hereditas in iis rebus quas avertit Oppia, quae | 10 |
| uxor Mindi fuit, adiuves ineasque rationem quem ad modum | |
| ea mulier Romam perducatur. quod si putarit illa fore, ut | |
| opinio nostra est, negotium conficiemus. hoc ut adsequamur te | |
| vehementer etiam atque etiam rogo. | |
| Illud quod supra scripsi, id tibi confirmo in meque recipio, | 3.1 |
| te ea quae fecisti Mescini causa quaeque feceris ita bene | |
| collocaturum ut ipse iudices homini te gratissimo iucundis- | |
| simo benigne fecisse. volo enim ad id quod mea causa fecisti | |
| hoc etiam accedere. | 5 |