| <CICERO SERVIO S.> | |
| Nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maio- | 13.28a.1.1 |
| rumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei et | |
| iustitiae tuae et ego, qui te optime novissem, non dubitavi quin | |
| tibi notissima et iura et merita populorum essent. itaque cum | |
| a me peteret Philippus Lacedaemonius ut tibi civitatem com- | 5 |
| mendarem, etsi memineram me ei civitati omnia debere, tamen | |
| respondi commendatione Lacedaemonius apud te non egere. | |
| Itaque sic velim existimes, me omnis Achaiae civitates | 2.1 |
| arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis quod iis | |
| tu praesis, eundemque me ita iudicare, te, quod unus optime | |
| nosses non nostra solum sed etiam Graeciae monumenta | |
| omnia, tua sponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. | 5 |
| qua re tantum a te peto ut, cum ea facies Lacedaemoniorum | |
| causa quae tua fides, amplitudo, iustitia postulat, ut iis, si | |
| tibi videbitur, significes te non moleste ferre quod intellegas | |
| ea quae facias mihi quoque grata esse. pertinet enim ad | |
| officium meum eos existimare curae mihi suas res esse. hoc | 10 |
| te vehementer etiam atque etiam rogo. |