| c. in. 46(?) Romae | |
| M. CICERO L. PLANCO S. | |
| Non dubito quin scias in iis necessariis qui tibi a patre relicti | 13.29.1.1 |
| sint me tibi esse vel coniunctissimum, non iis modo causis | |
| quae speciem habeant magnae coniunctionis sed iis etiam | |
| quae familiaritate et consuetudine tenentur, quam scis mihi | |
| iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse. ab his | 5 |
| initiis noster in te amor profectus auxit paternam neces- | |
| situdinem, et eo magis quod intellexi, ut primum per aetatem | |
| iudicium facere potueris quanti quisque tibi faciendus esset, | |
| me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi. accedebat | |
| non mediocre vinculum cum studiorum, quod ipsum est per | 10 |
| se grave, tum eorum studiorum earumque artium quae per | |
| se ipsae eos qui voluntate eadem sunt etiam familiaritate | |
| devinciunt. | |
| Exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia | 2.1 |
| quo spectent. id primum ergo habeto, non sine magna | |
| iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. | |
| C. Ateio Capitone utor familiarissime. notae tibi sunt | |
| varietates meorum temporum. in omni genere et honorum et | 5 |
| laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, | |
| etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et | |
| temporibus et fortunae meae. | |
| Huius propinquus fuit T. Antistius. qui cum sorte quaestor | 3.1 |
| Macedoniam obtineret neque ei successum esset, Pompeius | |
| in eam provinciam cum exercitu venit. facere Antistius nihil | |
| potuit; nam si potuisset, nihil ei fuisset antiquius quam ad | |
| Capitonem, quem ut parentem diligebat, reverti, praesertim | 5 |
| <cum> sciret quanti is Caesarem faceret semperque fecisset. sed | |
| oppressus tantum attigit negoti quantum recusare non potuit. | |
| cum signaretur argentum Apolloniae, non possum dicere eum | 4.1 |
| non praefuisse neque possum negare adfuisse, sed non plus | |
| duobus an tribus mensibus. deinde afuit a castris, fugit omne | |
| negotium. hoc mihi ut testi velim credas; meam enim ille | |
| maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia communicabat. | 5 |
| itaque abdidit se in intimam Macedoniam quo potuit longis- | |
| sime a castris, non modo ut non praeesset ulli negotio sed | |
| etiam ut ne interesset quidem. is post proelium se ad hominem | |
| necessarium, A. Plautium, in Bithyniam contulit. ibi eum | |
| Caesar cum vidisset, nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam | 10 |
| iussit venire. ille in morbum continuo incidit, ex quo non | |
| convaluit; aeger Corcyram venit, ibi est mortuus. testamento, | |
| quod Romae Paulo et Marcello consulibus fecerat, heres ex | |
| parte dimidia et tertia est Capito; in sextante sunt ii quorum | |
| pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse. ea est | 15 |
| ad HS <³⁰XXX>³⁰. sed de hoc Caesar viderit. | |
| Te, mi Plance, pro paterna necessitudine, pro nostro | 5.1 |
| amore, pro studiis et omni cursu nostro totius vitae simillimo | |
| rogo et a te ita peto ut maiore cura, maiore studio nullam | |
| possim, ut hanc rem suscipias, meam putes esse, enitare, | |
| contendas, efficias ut mea commendatione, tuo studio, | 5 |
| Caesaris beneficio hereditatem propinqui sui C. Capito | |
| obtineat. omnia quae potui in hac summa tua gratia ac | |
| potentia a te impetrare, si petissem, ultro te ad me detulisse | |
| putabo si hanc rem impetravero. | |
| Illud fore tibi adiumento spero, cuius ipse Caesar optimus | 6.1 |
| esse iudex potest: semper Caesarem Capito coluit et dilexit. | |
| sed ipse huius rei testis est; novi hominis memoriam. itaque | |
| nihil te doceo; tantum tibi sumito pro Capitone apud | |
| Caesarem quantum ipsum meminisse senties. ego quod in me | 7.1 |
| ipso experiri potui ad te deferam; in eo quantum sit ponderis | |
| tu videbis. quam partem in re publica causamque defenderim, | |
| per quos homines ordinesque steterim quibusque munitus | |
| fuerim non ignoras. hoc mihi velim credas, si quid fecerim | 5 |
| hoc ipso in bello minus ex Caesaris voluntate (quod intellexi | |
| scire ipsum Caesarem me invitissimum fecisse), id feci<sse> | |
| aliorum consilio, hortatu, auctoritate; quo<d> fuerim | |
| moderatior temperatiorque quam in ea parte quisquam, id | |
| me fecisse maxime auctoritate Capitonis. cuius similis si | 10 |
| reliquos necessarios habuissem, rei publicae fortasse non | |
| nihil, mihi certe plurimum profuissem. | |
| Hanc rem, mi Plance, si effeceris, meam de tua erga me | 8.1 |
| benevolentia spem confirmaveris, ipsum Capitonem, gratis- | |
| simum, officiosissimum, optimum virum, ad tuam necessi- | |
| tudinem tuo summo beneficio adiunxeris. |