| 46 vel 45 | |
| CICERO ACILIO PRO COS. S. | |
| L. Manlius est Sosis. is fuit Catinensis, sed est una cum | 13.30.1.1 |
| reliquis Neapolitanis civis Romanus factus decurioque | |
| Neapoli; erat enim adscriptus in id municipium ante | |
| civitatem sociis et Latinis datam. eius frater Catinae nuper | |
| mortuus est. nullam omnino arbitramur de ea hereditate | 5 |
| controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis. sed | |
| quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, et | |
| hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo, | |
| in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissi- | |
| mum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum quibus | 10 |
| ego maxime delector. | |
| Peto igitur abs te ut eum, sive aderit sive non venerit in | 2.1 |
| Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse | |
| itaque tractes ut intellegat meam sibi commendationem | |
| magno adiumento fuisse. |