| CICERO ACILIO PRO COS. S. | |
| C. Flavio, honesto et ornato equite Romano, utor valde | 13.31.1.1 |
| familiariter; fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius | |
| meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater | |
| eius. quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus | |
| honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime | 5 |
| et quam liberalissime C. Flavium tractes. id mihi sic erit | |
| gratum ut gratius esse nihil possit. sed praeterea tibi adfirmo | 2.1 |
| (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et | |
| necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi officio et | |
| observantia et praeterea splendore atque inter suos gratia | |
| magnam voluptatem esse capturum. | 5 |
| Vale. |