| <CICERO ACILIO PRO COS. S.> | |
| Cum Demetrio Mega mihi vetus hospitium est, familiaritas | 13.36.1.1 |
| autem tanta quanta cum Siculo nullo. ei Dolabella rogatu | |
| meo civitatem a Caesare impetravit, qua in re ego interfui; | |
| itaque nunc P. Cornelius vocatur. cumque propter quosdam | |
| sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tabulam | 5 |
| in qua nomina civitate donatorum incisa essent revelli | |
| iussisset, eidem Dolabellae me audiente Caesar dixit nihil | |
| esse quod de Mega vereretur; beneficium suum in eo manere. | |
| Hoc te scire volui ut eum in civium Romanorum numero | 2.1 |
| haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo ut | |
| maiore studio neminem commendarim. gratissimum mihi | |
| feceris si eum ita tractaris ut intellegat meam commenda- | |
| tionem magno sibi ornamento fuisse. | 5 |