| CICERO ACILIO PRO COS. S. | |
| C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et praeter | 13.35.1.1 |
| hospitium valde etiam familiaris. quem Caesar meo beneficio | |
| in Novocomensis rettulit; nomen autem Aviani secutus est | |
| quod homine nullo plus est usus quam Flacco Avianio, meo, | |
| quem ad modum te scire arbitror, familiarissimo. quae ego | 5 |
| omnia collegi ut intellegeres non vulgarem esse commenda- | |
| tionem hanc meam. | |
| Peto igitur abs te ut omnibus rebus, quod sine molestia tua | 2.1 |
| facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum | |
| perficiasque ut intellegat has litteras meas magno sibi usui | |
| fuisse. erit id mihi maiorem in modum gratum. |