<CICERO ACILIO PRO COS. S.> | |
Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, | 13.34.1.1 |
Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et | |
patre et avo; est enim nobilissima familia. quapropter | |
commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius | |
magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam | 5 |
commendationem maximo sibi apud te et adiumento et | |
ornamento fuisse. |