| <CICERO ACILIO PRO COS. S.> | |
| Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius | 13.33.1.1 |
| ordinis nullo familiarius; nam et humanitate eius et probitate | |
| in consuetudine cottidiana magno opere delector. nihil iam | |
| opus est exspectare te quibus eum verbis tibi commendem | |
| quo sic utar ut scripsi. habet is in provincia tua negotia quae | 5 |
| procurant liberti, Hilarus, Antigonus, Demostratus; quos | |
| tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si | |
| mea essent. gratissimum mihi feceris si intellexero hanc | |
| commendationem magnum apud te pondus habuisse. | |
| Vale. | 10 |