| <CICERO ACILIO PRO COS. S.> | |
| L. Bruttius, eques Romanus, adulescens omnibus rebus | 13.38.1.1 |
| ornatus, in meis familiarissimis <est> meque observat dili- | |
| gentissime; cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam | |
| inde a quaestura mea Siciliensi. omnino nunc ipse Bruttius | |
| Romae mecum est. sed tamen domum eius et rem familiarem | 5 |
| et procuratores tibi sic commendo ut maiore studio com- | |
| mendare non possim. gratissimum mihi feceris si curaris ut | |
| intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam com- | |
| mendationem sibi magno adiumento fuisse. |