| <CICERO ACILIO PRO COS. S.> | |
| Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus; ex | 13.39.1.1 |
| qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia | |
| atque officio est tuendus. est igitur in tua potestate ut ille in | |
| me satis sibi praesidi putet esse. quapropter eum tibi | |
| commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is | 5 |
| commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento | |
| fuisse. erit mihi vehementer gratum. |