| ex. 55 vel 54 | |
| M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PRO COS. | |
| L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro | 13.40.1.1 |
| optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in | |
| modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos | |
| pernecessarios, tua amicitia dignissimos. si ulla mea apud te | |
| commendatio valuit, quod scio multas plurimum valuisse, haec | 5 |
| ut valeat rogo. quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et | |
| tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi | |
| gratissimum feceris. |