| 61 vel 60 | |
| CICERO CULLEOLO S. | |
| Quae fecisti L. Luccei causa scire te plane volo te homini | 13.41.1.1 |
| gratissimo commodasse; et cum ipsi quae fecisti pergrata | |
| sunt, tum Pompeius, quotienscumque me vidit (videt autem | |
| saepe), gratias tibi agit singularis. addo etiam illud, quod tibi | |
| iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga | 5 |
| Lucceium benignitate maxima voluptate adfici. quod | 2.1 |
| superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea | |
| nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia | |
| mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te | |
| vehementer etiam atque etiam peto ut ea quae initio | 5 |
| ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per | |
| te velis. id et Lucceio et Pompeio valde gratum fore teque | |
| apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. | |
| De re publica deque his negotiis cogitationibusque nostris | |
| perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque | 10 |
| litteras dederam pueris tuis. | |
| Vale. |